monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XL.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XXXIX. <<<     >>> XLI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., XL.

1 Quo defuncto, sanctus Hillidius successit, vir eximiae sanctitatis ac praeclarae virtutis, qui in tanta sanctitate emicuit, ut fama eius etiam extraneos fines adiret: unde factum est, ut imperatoris Treverici filiam expetitus a spiritu immundo curaret, quod in libro illo, quem de eius Vita conscripsimus, memoravimus.2 Fuit autem, ut fama refert, valde senex et plenus dierum, plenusque bonis operibus, qui felici consummatione, vitae huius perfunctus tramite, migravit ad Christum, sepultusque in crypta, suburbano civitatis illius.3 Habuit autem et archidiaconum, nomine et merito Iustum, qui et cursum vitae bonis consummans operibus, magistri tumulo sociatur.4 Iam vero post transitum beati Hillidii confessoris, ad gloriosum eius sepulcrum tantae virtutes apparent, ut nec scribi integre queant, nec memoria retineri.5 Huic sanctus Nepotianus successit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.55