monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XXXVII. <<<     >>> XXXIX.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., XXXVIII.

1 Igitur cum Gratianus imperator destitutam cerneret esse rempublicam, Theodosium collegam imperii facit.2 Hic Theodosius omnem spem suam atque fiduciam in Dei misericordiam ponit.3 Qui multas gentes non tam gladio, quam vigiliis et oratione compescuit, rempublicam confirmavit Constantinopolim urbem victor ingressus est.4 Maximus vero cum per tyrannidem oppressis Britannis sumpsisset victoriam, a militibus imperator creatus est.5 In urbe Treverica sedem instituens, Gratianum imperatorem circumventum dolis interfecit.6 Ad hunc Maximum beatus Martinus iam episcopus venit.7 In loco ergo Gratiani, Theodosius ille qui totam spem in Deum posuerat, totum suscipit imperium.8 Qui deinceps divinis affatibus fretus, Maximum spoliatum imperio interfecit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.54

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik