monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XXXVI. <<<     >>> XXXVIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., XXXVII.

1 Post mortem autem Valentiniani, Valens integri successor imperii, monachos ad militiam cogi iubet, nolentes fustibus praecipit verberari.2 Posthaec, bellum saevissimum in Thracia Romani gessere: in quo tanta strages fuit, ut Romani, amisso equorum praesidio, pedibus fugerent.3 Cumque a Gotthis internecione maxima caederentur, et Valens fugeret sagitta sauciatus, parvum tugurium ingressus, imminentibus hostibus, super se incensa casula, optata caruit sepultura.4 Sicque ultio divina ob sanctorum effusum sanguinem, tandem emissa processit.5 Huc usque Hieronymus: ab hoc vero tempore, Orosius presbyter plus scripsit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.54