monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XXXV. <<<     >>> XXXVII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., XXXVI.

1 Tunc iam et lumen nostrum exoritur, novisque lampadum radiis Gallia perlustratur: hoc est, eo tempore beatissimus Martinus in Galliis praedicare exorsus est, qui Christum Dei Filium per multa miracula verum Deum in populis declarans, gentilium incredulitatem avertit.2 Hic enim fana destruxit, haeresim oppressit, ecclesias aedificavit, et cum aliis multis virtutibus refulgeret, ad consummandum laudis suae titulum, tres mortuos vitae restituit.3 Quarto Valentiniani et Valentis anno, sanctus Hilarius apud Pictavos, plenus sanctitate et fide, multis undique virtutibus editis, migravit ad coelos.4 Nam et ipse legitur mortuos suscitasse.5 Melania vero matrona nobilis, et incola urbis Romanae, Hierosolyma ob devotionem abiit, Urbano filio Romae relicto.6 Quae ita se in cuncta bonitate ac sanctitate omnibus praebuit, ut Thecla vocaretur ab incolis.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.53

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik