monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XXXIV. <<<     >>> XXXVI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., XXXV.

1 Sub Constantis autem imperio, Iacobus Nisibenus fuit, ad cuius preces inclinatae aures divinae clementiae, multa pericula a civitate eius repulerunt.2 Sed et Maximinus Treverorum episcopus potens in omni sanctitate reperitur.3 Nono decimo Constantii iunioris anno, Antonius monachus transiit, centesimo quinto aetatis suae anno.4 Beatissimus Hilarius Pictaviensis episcopus, suasu haereticorum exsilio deputatur: ibique libros pro fide catholica scribens, Constantio misit, qui quarto exsilii anno eum absolvi iubens, ad propria redire permisit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.53