monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XXXIII. <<<     >>> XXXV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., XXXIV.

1 Romanorum tricesimus quartus imperium obtinuit Constantinus, annis triginta regnans feliciter.2 Huius imperii anno undecimo, cum post excessum Diocletiani pax reddita fuisset Ecclesiis, beatissimus praesul Martinus apud Sabariam Pannoniae civitatem nascitur, parentibus gentilibus, non tamen infimis.3 Hic Constantinus anno vicesimo imperii sui, Crispum filium veneno, Faustam coniugem calente balneo interfecit, scilicet quod proditores regni eius esse volnissent.4 Huius tempore venerabile crucis Dominicae lignum per studium Helenae matris eius repertum est, prodente Iuda Hebraeo, qui post baptismum Quiriacus est vocitatus.5 Usque hoc tempus historiographus in Chronicis scribit Eusebius.6 A vicesimo primo enim eius imperii anno, Hieronymus presbyter addidit, indicans Iuvencum presbyterum Evangelia versibus conscripsisse, rogante supradicto imperatore.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.52

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik