monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XXXI. <<< >>> XXXIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., XXXII.
1 Irruentibus autem Alamannis in Gallias, sanctus Privatus Gabalitanae urbis episcopus, in crypta Memmatensis montis, ubi ieiuniis orationibusque vacabat, reperitur, populo Gredonensis castri in munitione concluso.2 Sed dum oves suas bonus pastor lupis tradere non consentit, daemoniis immolare compellitur.3 Quod spurcum ille tam exsecrans quam refutans, tandiu fustibus caeditur, quoadusque putaretur exanimis.4 Sed ex ipsa quassatione, interpositis paucis diebus, spiritum exhalavit.5 Chrocus vero apud Arelatensem Galliarum urbem comprehensus, diversis affectus suppliciis, gladio verberatus interiit, non immerito poenas quas sanctis Dei intulerat, luens.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.50
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik