monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XXIX. <<<     >>> XXXI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., XXX.

1 Vigesimo septimo loco, Valerianus et Gallienus Romanum imperium sunt adepti, qui gravem contra Christianos persecutionem suo tempore commoverunt.2 Tunc Romam Cornelius, Cyprianus Carthaginem felici sanguine illustrarunt.3 Horum tempore et Chrocus ille Alamannorum rex, commoto exercitu, Gallias pervagavit.4 Hic autem Chrocus multae arrogantiae fertur fuisse: qui cum nonnulla inique gessisset, per consilium, ut aiunt, matris iniquae, collectam, ut diximus, Alamannorum gentem, universas Gallias pervagatur, cunctasque aedes, quae antiquitus fabricatae fuerant, a fundamentis subvertit.5 Veniens vero Arvernos, delubrum illud, quod Gallica lingua Vasso Galatae vocant, incendit, diruit, atque subvertit.6 Miro enim opere factum fuit atque firmatum, cuius paries duplex erat.7 Ab intus enim de minuto lapide; a foris vero quadris scalptis fabricatum fuit.8 Habuit enim paries ille crassitudinem pedes triginta.9 Intrinsecus vero marmore ac musivo variatum erat.10 Pavimentum quoque aedis marmore stratum, desuper vero plumbo tectum.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.48

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik