monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XVIII. <<<     >>> XXX.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., XXIX.

1 De horum vero discipulis quidam Biturigas civitatem aggressus, Salutare omnium, Christum Dominum populis nuntiavit.2 Ex his ergo pauci admodum credentes, clerici ordinati, ritum psallendi suscipiunt: et qualiter ecclesiam construant, vel omnipotenti Deo solemnia celebrare debeant, imbuuntur.3 Sed illis parvam adhuc aedificandi facultatem habentibus, civis cuiusdam domum, de qua ecclesiam faciant, expetunt.4 Senatores vero, vel reliqui meliores loci, fanaticis erant tunc cultibus obligati; qui vero crediderant, ex pauperibus erant, iuxta illud Domini, quod Iudaeis exprobrat, dicens: Quia meretrices et publicani praecedent vos in regno Dei (Matth. XXI, 31).5 Hi vero non obtenta a quo petierant domo, Leocadium quemdam primum Galliarum senatorem, qui de stirpe Vettii Epagati fuit, quem Lugduno passum pro Christi nomine superius memoravimus, repererunt.6 Cui cum petitionem suam, et fidem pariter intimassent, ille respondit: Si domus mea, quam apud Bituricam urbem habeo, huic operi digna esset, praestare non abnegarem.7 Illi autem audientes, pedibus eius prostrati, oblatis trecentis aureis cum disco argenteo, dicunt eam huic ministerio esse condignam.8 Tunc ille acceptis de his tribus aureis pro benedictione, clementer indulgens reliqua, cum adhuc esset in errore idololatriae implicitus, Christianus factus, domum suam fecit ecclesiam.9 Haec est nunc ecclesia apud Biturigas urbem prima, miro opere composita, et primi martyris Stephani reliquiis illustrata.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.46

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik