monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XXVII. <<< >>> XXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., XVIII.
1 Sub Decio vero imperatore multa bella adversum nomen Christianum exoriuntur, et tanta strages de credentibus fuit, ut nec numerari queant.2 Babyllas episcopus Antiochenus, cum tribus parvulis, id est, Urbano, Prilidano et Epolono; et Sixtus Romanae Ecclesiae episcopus, et Laurentius archidiacenus, et Hippolytus, ob Dominici nominis confessionem per martyrium consummati sunt.3 Valentinianus et Novatianus maximi tunc haereticorum principes, contra fidem nostram inimico impellente grassantur.4 Huius tempore septem viri episcopi ordinati ad praedicandum in Gallias missi sunt, sicut historia passionis sancti martyris Saturnini denarrat.5 Ait enim: Sub Decio et Grato consulibus, sicut fideli recordatione retinetur, primum ac summum Tolosana civitas sanctum Saturninum habere coeperat sacerdotem.6 Hi ergo missi sunt: Turonicis, Gatianus episcopus; Arelatensibus, Trophimus episcopus; Narbonae, Paulus episcopus; Tolosae, Saturninus episcopus; Parisiacis, Dionysius episcopus; Arvernis, Stremonius episcopus; Lemovicinis, Martialis est destinatus episcopus.7 De his vero, beatus Dionysius Parisiorum episcopus, diversis pro Christi nomine affectus poenis, praesentem vitam gladio imminente finivit; Saturninus vero, iam securus de martyrio, dicit duobus presbyteris suis: Ecce ego iam immolor, et tempus meae resolutionis instat.8 Rogo, ut usquedum debitum finem impleam, a vobis penitus non relinquar.9 Cumque comprehensus ad Capitolium duceretur, relictus ab his solus attrahitur.10 Igitur cum se ab illis cerneret derelictum, orasse fertur: Domine Iesu Christe, exaudi me de coelo sancto tuo, ut nunquam haec Ecclesia de his civibus mereatur habere pontificem in sempiternum.11 Quod usque nunc in ipsa civitate ita evenisse cognovimus.12 Hic vero tauri furentis vestigiis alligatus, ac de Capitolio praecipitatus, vitam finivit.13 Gatianus vero, Trophimus, Stremoniusque, et Paulus, atque Martialis, in summa sanctitate viventes, post acquisitos Ecclesiae populos, ac fidem Christi per omnia dilatatam, felici confessione migrarunt.14 Et sic tam isti per martyrium, quam hi per confessionem, relinquentes terras, in coelestibus pariter sunt coniuncti.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.44
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik