monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XXVI. <<<     >>> XVIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., XXVII.

1 Ex quibus et ille primus Lugdunensis Ecclesiae Photinus episcopus fuit, qui plenus dierum, diversis affectus suppliciis, pro Christi nomine passus est.2 Beatissimus vero Irenaeus huius successor martyris, qui a beato Polycarpo ad hanc urbem directus est, admirabili virtute enituit: qui in modici temporis spatio, praedicatione sua maxime in integro civitatem reddidit Christianam.3 Sed veniente persecutione, talia ibidem diabolus bella per tyrannum exercuit, et tanta ibi multitudo Christianorum ob confessionem Dominici nominis est iugulata, ut per plateas flumina currerent de sanguine Christiano: quorum nec numerum, nec nomina colligere potuimus.4 Dominus enim eos in libro vitae conscripsit.5 Beatum Irenaeum diversis in sua carnifex praesentia poenis affectum, Christo Domino per martyrium dedicavit.6 Post hunc et quadraginta octo martyres passi sunt, ex quibus primum fuisse legimus Vettium Epagatum.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.43

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik