monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XXV. <<< >>> XXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., XXVI.
1 Post hunc Aelius Adrianus imperator creatus est.2 Unde et Hierosolyma Aelia ab Aelio Adriano vocatur, successore Domitiani, eo quod eam reparaverit.3 Post has vero passiones sanctorum, non fuit satis parti adversae gentes incredulas contra Christicolas excitasse, nisi commoveret et in ipsis Christia nis schismata.4 Concitat haereses, et divisa fides catholica aliter aliterque disseritur.5 Nam sub Antonini imperio Marcionitana et Valentiniana haeresis insana surrexit: et Iustinus Philosophus, post scriptos catholicae Ecclesiae libros, martyrio pro Christi nomine coronatur.6 In Asia autem, orta persecutione, beatissimus Polycarpus, Ioannis apostoli et evangelistae discipulus, octogesimo aetatis suae anno, velut holocaustum purissimum, per ignem Domino consecratur.7 Sed et in Galliis multi pro Christi nomine sunt per martyrium gemmis coelestibus coronati: quorum passionum historiae apud nos fideliter usque hodie retinentur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.42
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik