monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XXII. <<<     >>> XXIV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., XXIII.

1 Resurgens autem Dominus, per quadraginta dies cum discipulis de regno Dei disputans, videntibus illis in nube susceptus, evectusque in coelos, ad Patris dexteram residet gloriosus.2 Pilatus autem Gesta ad Tiberium Caesarem mittit, et ei tam de virtutibus Christi, quam de passione vel resurrectione eius insinuat.3 Quae Gesta apud nos hodie retinentur scripta.4 Tiberius autem hoc ad senatum recensuit: quod senatus cum ira respuit, pro eo quod non ad eum primitus advenisset.5 Hinc etenim contra Christianos prima odiorum germina pullularunt.6 Pilatus autem non permanens impunitus, pro suae militiae scelere, hoc est pro nece quam in Dominum nostrum Iesum Christum exercuit, propriis se manibus interfecit; quem Manichaeum fuisse multi putant, secundum illud quod in Evangelio legitur: Venerunt quidam de Galilaeis, nuntiantes ei, quorum sanguinem miscuit Pilatus cum sacrificiis eorum (Luc. XIII, 1).7 Sic et Herodes rex, dum in apostolos Domini saevit, percussus divinitus ob tanta scelera, intumescens ac scatens vermibus, accepto cultro ut malum purgaret, propriae in se manus ictum libravit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.39

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik