monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XXI. <<<     >>> XXIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., XXII.

1 Dominicam vero resurrectionem, die prima factam credimus, non septima sicut multi putant.2 Hic est dies resurrectionis Domini nostri Iesu Christi, quem nos proprie Dominicam, pro sancta eius resurrectione vocamus.3 Hic primus lucem vidit in principio, et hic primus Dominum resurgentem contemplari meruit de sepulcro.4 A captivitate vero Hierosolymae et desolatione templi, usque ad passionem Domini nostri Iesu Christi, id est usque ad Tiberii septimum decimum annum, supputantur anni 668.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.38

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik