monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XX. <<< >>> XXII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., XXI.
1 Fertur Iacobus apostolus, cum Dominum iam mortuum vidisset in cruce, detestasse atque iurasse, nunquam se comesturum panem, nisi Dominum cerneret resurgentem.2 Tertia demum die rediens Dominus, spoliato tartaro cum triumpho, Iacobo se ostendens, ait: Surge Iacobe, comede, quia iam a mortuis resurrexi.3 Hic est Iacobus Iustus quem fratrem Domini nuncupant, pro eo quod Ioseph fuerit filius ex alia uxore progenitus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.38