monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XVIII. <<< >>> XX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., XIX.
1 Domino autem Deo nostro Iesu Christo poenitentiam praedicante, baptismi gratiam tribuente, vel coeleste regnum cunctis gentibus promittente, atque prodigia et signa per populos operante: hoc est, dum de aquis vina profert, dum febres exstinguit, dum caecis lumen tribuit, dum sepultis vitam restituit, dum obsessos ab immundis spiritibus liberat, dum leprosos miserabili turpentes cute reformat: haec dum et alia signa multa faciens, manifestissime se Deum populis esse declarat.2 In Iudaeis ira succenditur, in vidia exagitatur, ac mens de sanguine prophetarum pasta, ut Iustum interimat iniuste molitur.3 Ergo ut veterum vatum complerentur oracula, a discipulo traditur, a pontificibus inique condemnatur, a Iudaeis illuditur, cum iniquis crucifigitur, a militibus emisso spiritu custoditur.4 His igitur actis, tenebrae super universum mundum factae sunt, et multi conversi ingemiscentes, Iesum Filium Dei confessi sunt.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.36
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik