monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31 > 11 > 51 > 15 > 14 > 14 > 20 > 20 > 14 > 110. > 98. > 101. > 20 > 98. > 109. > 101. > XXX. > 104. > XXXIII. > XXXIX. > 103. > XXXI. > XXXI. > XLIII. > 31. > 107. > XXXIV. > 34. > XL. > 104. > XXXII. > 40. > 103. > 48. > XLIV. > 32. > 44. > XXXIV. > XXX. > XXXV. > XVIII. > XXXV. > XXII. > 35. > XXXVIII. > XXVII. > XXXVI. > XXIX. > XXVI. > XLI. > XXIII. > 36. > 29. > XLII. > 108. > 23. > 106. > XXVIII. > XXXIX. > XXV. > 39. > 28. > XXXII. > XLII. > XXVII. > 27. > 42. > XLIII. > Prologus. > 43. > 45. > XXVI. > 26. > 106. > XXXIII. > 33. > 49. > XIX. > XIV. > XXXVI. > 1. > XXVIII. > I. > VIII. > XXII. > 102. > XXIV. > XX. > XX. > XL. > XXVII. > XV. > XXI. > XXXVII. > 15. > 99. > 37. > 20. > IX. > 2 > XVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XV. <<<     >>> XVII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., XVI.

1 Ergo ne videamur unius tantum Hebraeae gentis habere notitiam, reliqua regna, quae, vel quali Israelitarum fuerint tempore, memoramus.2 Tempore Abrahae Ninus regnabat super Assyrios; Sicyoniis, Europs; apud Aegyptios autem sexta decima erat potestas, quam sua lingua dynastian vocabant.3 Tempore Moysi, apud Argivos regnabat septimus Tropas: in Attica Cecrops primus; apud Aegyptios, Cenchris duodecimus, qui et in mari obrutus est Rubro; apud Assyrios, sextus decimus Agatadis: apud Sicyonios Maratis.4 Tempore vero Salomonis, quando regnabat super Israel, apud Latinos quintus regnabat Silvius; Lacedaemoniis, Festus; Corinthiis, secundus Oxion; Aegyptiorum, Thephei.5 Centesimo vicesimo sexto anno super Assyrios, Eutropes; Atheniensibus, secundus Agasastus.6 Tempore quo Amon regnabat super Iudaeam, quando captivitas in Babyloniam abiit; Macedoniis praeerat Argeus; Lydorum, Gyges; Aegyptiorum, Vafres; apud Babyloniam, Nabuchodonosor, qui eos captivos abduxit; Romanorum, sextus Servius Tullus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.34

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik