monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIII. > 24. > XXIV. > 30. > 16. > XVI. > 18. > I. > XXX. > 12. > XII. > XVIII. > XXX. > 11. > 99. > 100. > XI. > 38. > XXXVIII. > 17. > XVII. > XXIII. > 22. > XXV. > XXII. > XXIX. > XV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XIV. <<< >>> XVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., XV.
1 Reversi autem per Zorobabel, sicut diximus, nunc contra Deum murmurantes, nunc post idola corruentes, vel abominationes facientes, et quae gentes exercent imitantes, dum Dei prophetas contemnunt, gentibus traduntur, subiugantur, intercidunt: donec ipse Dominus, patriarcharum prophetarumque vocibus repromissus, Virginis Mariae utero per Spiritum sanctum illapsus ad redemptionem nasci, tam illius gentis, quam omnium gentium dignaretur.2 A transmigratione ergo usque ad nativitatem Christi generationes quatuordecim: id est, Iechonias, Salathiel, Zorobabel, Abiud, Eliachim, Azor, Sadoc, Achim, Eliud, Eleazar, Mathan, Iacob, Ioseph vir Mariae, de qua Dominus noster Iesus Christus nascitur: qui Ioseph, quartus decimus computatur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.33
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik