monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XIII. <<< >>> XV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., XIV.
1 Post mortem autem Salomonis, divisum est per duritiam Roboae regnum in duas partes.2 Restiterunt duae tribus ad Roboam, quod Iuda appellatur: ad Ieroboam autem decem tribus, quod Israel vocabatur.3 Posthaec igitur ad idololatriam declinantes, nec prophetarum vaticinia, nec eorum interitus, nec clades patriae, nec ipsorum etiam regum eos excidia domuerunt; donec iratus contra eos Dominus excitavit Nabuchodonosor, qui eos in Babyloniam cum omnibus templi ornamentis captivos abduxit: in qua captivitate et Daniel propheta eximius inter esurientes leones illaesus, et tres pueri in medio ignium rorulenti, abiere captivi.4 In hac captivitate et Ezechiel prophetavit, et Esdras propheta natus est.5 A David autem usque ad desolationem templi, et transmigrationem in Babyloniam generationes quatuordecim: id est, David, Salomon, Roboam, Abia, Asa, Iosaphat, Ioram, Ozias, Ioatham, Achaz, Ezechias, Manasses, Amon, Iosias.6 In his ergo quatuordecim generationibus, anni inveniuntur numero 361. De hac vero captivitate per Zorobabel liberantur: qui postea et templum et civitatem restituit.7 Sed haec captivitas typum illius captivitatis, ut puto, gerit, in qua anima peccatrix abducitur, quam nisi Zorobabel, id est Christus, liberaverit, horribiliter exsulabit.8 Ipse enim Dominus in Evangelio dicit: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis (Ioan. VIII, 36).9 Ipse oro sibi in nobis templum, in quo dignetur habitare, constituat; in quo fides, ut aurum luceat; in quo eloquium praedicationis, ut argentum splendeat; in quo omnia visibilis templi illius ornamenta in nostrorum sensuum honestate clarescant.10 Bonae etiam voluntati nostrae ipse salubrem effectum indulgeat.11 Quia nisi ipse aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam (Psal. CXXVI, 1).12 Haec vero captivitas annis 76 fuisse dicitur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.31
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik