monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XII. <<< >>> XIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., XIII.
1 Defuncto autem David, cum regnare coepisset Salomon, apparuit ei Dominus, et quod peteret, ut indulgeat pollicetur.2 At ille terrenas divitias postponens, sapientiam magis expetiit.3 Quod ratum Domino fuit, ita ut ab eodem audiret: Quia non quaesisti regna mundi, nec divitias eius, sed postulasti sapientiam, ideo accipies eam.4 Ante te non fuit tam sapiens, sic et post te non erit (Reg. III, 12).5 Quod postea iudicium illud, quod inter duas mulieres de uno infante litigantes intulit, comprobavit (Ibid. 16 et seq.).6 Hic Salomon aedificavit templum nomini Domini miro opere, multum ibi auri argentique, aeris ac ferri ingerens, ita ut diceretur a quibusdam, nunquam simile in mundo fuisse aedificium fabricatum.7 Ab egressu ergo filiorum Israel ex Aegypto usque ad aedificationem templi, qui fuit annus septimus regni Salomonis, inveniuntur anni 480, sicut Regum testatur historia.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.30
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik