monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XI. <<< >>> XIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., XII.
1 Post cuius transitum, dum praecepta divina postponunt, saepe in alienigenarum servitio subiugantur.2 Sed cum conversi ingemiscunt, tribuente Domino, per virorum fortium brachium liberantur.3 Posthaec per Samuelem, regem, sicut reliquae gentes habent, a Domino postulantes, accipiunt primum Saul, deinde David.4 Ab Abraham ergo usque ad David generationes quatuordecim, id est, Abraham, Isaac, Iacob, Iudas, Phares, Esrom, Aram, Aminadab, Naason, Salmon, Booz, Obeth, Iesse, David.5 David autem genuit Salomonem de Betsabee.6 Is per Natham prophetam fratrem suum, et matrem in regno evectus est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.29
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik