monumenta.ch > Gregorius Turonensis > X.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , IX. <<<     >>> XI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., X.

1 Et quoniam de hoc maris transitu plures multa dixerunt, visum est, ut de situ loci illius, vel ipsius transitu, aliqua huic inseram lectioni.2 Nilus per Aegyptum, sicut optime nostis, decurrit, et ipse eam impetu suo irrigat: unde et Aegyptii Nilicolae appellantur.3 Cuius nunc littora multi locorum perlustratores, referta sacris monasteriis dicunt esse.4 Super ripam vero eius non Babylonia, de qua supra meminimus, sed Babylonia altera civitas collocatur, in qua Ioseph horrea miro opere de lapidibus quadris et caemento aedificavit: ita ut ad fundum capaciora, ad summum vero constricta sint, ut per parvulum foramen ibidem triticum iaceretur, quae horrea usque hodie cernuntur.5 De hac civitate rex ad persequendum Hebraeos, cum exercitibus curruum, ac multa pedestri manu directus est.6 Ante dictus vero fluvius ab Oriente veniens, ad occidentalem plagam versus Rubrum mare vadit: ab Occidente vero stagnum sive brachium de mari Rubro progreditur, et vadit contra Orientem, habens in longo millia circiter quinquaginta; in lato autem, decem et octo.7 In huius stagni capite Clysma civitas aedificata est, non propter fertilitatem loci, cum nihil sit plus sterile, sed propter portum: quia naves ab Indiis venientes, ibidem ob portus opportunitatem quiescunt; ibi comparatae merces per totam Aegyptum deportantur.8 Ad hoc stagnum per desertum Hebraei tendentes, usque ad ipsum mare venerunt, inventisque dulcibus aquis castra metati sunt.9 In hoc ergo arcto loco; tam ab eremo quam ab ipso mari, consederunt, sicut scriptum est: Audiens Pharao, quod conclusisset eos mare atque desertum, nec esset eis via qua possent pergere, ad persequendum eos direxit (Exod. XIV, 3).10 Cumque imminentibus his Moysi populus acclamasset, secundum iussum Divinitatis proiecta virga super mare, divisum est; illisque per sicca gradientibus, et, ut Scriptura ait: Muro aquarum undique vallati (Exod. XIV, 22, in littus illud, quod est contra montem Syna, illaesi prorsus, demersis Aegyptiis, Moyse duce transgrediuntur.11 De quo transitu multa, ut dixi, narrantur: sed nos quod a sapientibus, et certe illis hominibus, qui in eodem loco accesserant, verum cognovimus, ea inserere studuimus paginae.12 Aiunt enim sulcos, quos rotae curruum fecerant, usque hodie permanere, et quantum acies oculorum videre potest, in profundo cerni.13 Quos si modicum commotio maris obtexerit, illo quiescente, rursum divinitus renovantur ut fuerant.14 Dicunt alii, quod ad ipsam ripam, facto modico per mare circuitu, unde ingressi fuerant, sint reversi.15 Alii vero asserunt, unum cunctis ingressum: nonnulli, unicuique tribui suam patuisse viam, illud testimonium Psalterii adducentes: Qui divisit mare Rubrum in divisiones (Psal. CXXXV, 13), quas nos divisiones spiritaliter, et non secundum litteram intelligere oportet.16 Sunt enim et in hoc saeculo, quod figuraliter mare dicitur, multae divisiones: non enim aequaliter possunt, aut per unam viam ad vitam cuncti transire.17 Alii autem transeunt in horam primam: id est qui renati per baptismum, immaculati ab omni inquinamento carnis perdurare usque ad vitae praesentis exitum possunt.18 Alii ad horam tertiam, videlicet qui maiori aetate convertuntur.19 Alii ad sextam, qui luxuriae fervorem coercent: et per has quasque horas, sicut Evangelista (Matth. XX) commemorat, ad operam dominicae vineae secundum fidem propriam conducuntur.20 Hae sunt divisiones, quibus per hoc mare transitur.21 Illud vero quod ad mare usque venientes, littus stagni tenentes revertuntur, illud est quod Dominus ad Moysen dixit: Reversi castra metentur e regione Phiahiroth, quae est inter Magdalum et mare contra Beelsephon (Exod. XIV, 2).22 Nec enim dubium est, quod transitus ille maris, vel columna nubis typum gesserint nostri baptismatis, dicente beato Paulo apostolo: Nolo vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X, 1, 2).23 Columna vero ignis typum sancti Spiritus praetulit.24 A nativitate ergo Abrahae usque ad egressum filiorum Israel ex Aegypto, vel transitum maris Rubri, qui fuit Moysi octogesimus annus, supputantur anni numero 462.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.24

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , IX. <<<     >>> XI.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > X.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik