monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , VIII. <<< >>> X.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., IX.
1 Secundus autem filius Isaac, Iacob, dilectus Dei, sicut ait per Prophetam: Iacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. I, 3).2 Hic post angelicam luctam vocatus est Israel, a quo Israelitae.3 Hic genuit duodecim patriarchas, quorum haec sunt nomina: Ruben, Simeon, Levi, Iudas, Issachar, Zabulon, Dan, Nephtalim, Gad, et Aser.4 Post hos genuit Ioseph de Rachel, nonagesimo secundo aetatis suae anno.5 Hunc caeteris filiis plus dilexit.6 Habuit ex ea et Beniamin ultimum omnium.7 Ioseph autem, decimum sextum aetatis annum habens, typum praeferens Redemptoris, vidit somnia quae fratribus retulit: Quasi manipulos legens, quos suorum fratrum manipuli adorarent.8 Et iterum: Quasi sol et luna cum undecim stellis prociderent ante eum.9 Quae res magnum ei cum fratribus odium generavit.10 Unde et inflammati invidia, viginti eum argenteis Ismaelitis in Aegyptum transeuntibus vendiderunt.11 Imminente autem fame, cum descendissent hi in Aegyptum, cogniti sunt a Ioseph, nec tamen ipsi Ioseph cognoverunt.12 Ipse tamen se his post multas eorum fatigationes, et adducto Beniamin, declaravit: de Rachel enim matre sua natus et hic fuerat.13 Post haec descendunt cuncti Israelitae in Aegyptum, et per Ioseph Pharaonis gratia utuntur.14 Iacob autem post benedictos filios suos in Aegypto moritur, et in sepulcro patris sui Isaac sepelitur in terra Chanaan.15 Mortuo autem Ioseph atque Pharaone, subiicitur cuncta generatio servituti, quae per Moysen post decem plagas Aegypti liberatur, demerso Pharaone in mari Rubro.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.22
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik