monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , VI. <<< >>> VIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., VII.
1 Primus autem filius Noe, Sem, de quo generatione decima, natus est Abraham: id est, Noe, Sem, Arphaxad, Sale, Heber, Phalech, Reu, Saruch, Thare, qui genuit Abraham.2 In his decem generationibus, hoc est a Noe usque ad Abraham, inveniuntur anni 942. Eo tempore regnabat Ninus, qui aedificavit civitatem, quam Ninivem vocavit: cuius in tribus mansionibus spatium amplitudinis Ionas propheta determinat.3 Huius quadragesimo tertio regni anno natus est Abraham.4 Hic est Abraham, initium fidei nostrae: hic accepit repromissiones, huic se Christus Dominus noster nasciturum, ac pro nobis passurum in victimae commutatione monstravit, ipso in Evangeliis sic dicente: Abraham exsultavit ut videret diem meum: et vidit, et gavisus est (Ioan. VIII, 56).5 Hoc vero holocaustum in monte Calvariae, quo Dominus crucifixus est, oblatum fuisse Severus narrat in Chronica; sicut et hodieque in ipsa Hierosolymorum urbe celebre fertur.6 In hoc monte crux sancta, in qua Redemptor affixus est, stetit, de qua et beatus ille cruor effluxit.7 Hic ergo Abraham accepit signum circumcisionis, ostendens ut quod ille gessit in corpore, nos portemus in corde, dicente Propheta: Circumcidite vos Deo vestro, et circumcidite praeputium cordis vestri (Deut. X, 16), et nolite sequi deos alienos (Ierem. XXXV, 15).8 Et iterum: Omnis incircumcisus corde non intret in sancta mea (Ezech. XLIV, 9).9 Hunc Abraham Deus, post adiectam nomini syllabam, patrem multarum gentium nuncupavit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.20
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik