monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , V. <<<     >>> VII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., VI.

1 Cumque multiplicati homines dispergerentur per universas terras, egressi ab Oriente, Sennaar gramineum reperiunt campum.2 In quo aedificantes civitatem, turrem quae coelos attingeret, nituntur struere.3 Quorum vanam cogitationem simul et linguam, ipsosque confutans Deus, per mundum late patentem in universa terra dispersit: vocatumque est nomen civitatis, Babel, hoc est, Confusio, eo quod ibi confudisset Deus linguas eorum.4 Haec est Babylonia a Nembroth gigante aedificata filio Chus.5 Et, sicut Orosii narrat historia, mira campi planitie in quadrum disposita est: murus eius ex coctili latere infuso bitumine, in latum habet cubitos quinquaginta, altitudinis cubitos ducentos, in circuitu stadia quadringenta septuaginta.6 Unum stadium habet aripennes quinque.7 Vicenae quinae portae per unumquodque latus sitae sunt, quae faciunt centum.8 Harum portarum ostia mirae magnitudinis, ex aere fusili sunt formata.9 Multa et alia de hac civitate idem historiographus narrat, addens: Et cum tanta fuisset honestas aedificii, attamen victa atque subversa est.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.19

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik