monumenta.ch > Gregorius Turonensis > V.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , IV. <<<     >>> VI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., V.

1 Habebat ergo Noe post diluvium tres filios Sem, Cham, et Iafeth.2 De Iafeth egressae sunt gentes, similiter et de Cham, et de Sem.3 Et, sicut ait vetus historia, ab his disseminatum est genus humanum sub universo coelo.4 Primogenitus vero Cham, Chus.5 Hic fuit totius artis magicae, imbuente diabolo, et primus idololatriae adinventor.6 Hic primus statuunculam adorandam diaboli instigatione constituit: qui et stellas, et ignem de coelo cadere, falsa virtute, hominibus ostendebat.7 Hic ad Persas transiit.8 Hunc Persae vocitavere Zoroastrem, id est viventem stellam.9 Ab hoc etiam ignem adorare consueti, ipsum divinitus igne consumptum ut deum colunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.18

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik