monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , III. <<<     >>> V.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., IV.

1 Dominus ergo commotus contra iniquitates populi non in suis semitis gradientis, diluvium immisit, cunctamque animam viventem de superficie terrae diluvio inundante delevit; tantumque Noe fidelissimum ac peculiarem sibi, suique typi speciem praeferentem, cum sua et trium natorum coniugibus, posteritatis reparandae gratia, in arca reservavit.2 Increpant nos hic haeretici, cur Scriptura sacra Dominum dixisset iratum.3 Cognoscant ergo, quia Dominus noster, non ut homo irascitur: commovetur enim, ut terreat; pellit, ut revocet; irascitur, ut emendet.4 Sed nec hoc ambigo, quod species illa arcae typum matris gesserit Ecclesiae: ipsa enim inter fluctus et scopulos huius saeculi transiens, nos ab imminentibus malis materno gestamine fovens, pio amplexu ac protectione defendit.5 Ab Adam ergo usque ad Noe sunt generationes decem: id est Adam, Seth, Enos, Cainan, Malaleel, Iared, Enoch, Matusalam, Lamech, Noe.6 In his ergo decem generationibus, inveniuntur anni mille ducenti quadraginta duo.7 Adam vero in terra Enachim sepultum, quae prius Ebron vocabatur, liber Iesu Nave evidenter explanat (Ios. XIV, 15).
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.16

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik