monumenta.ch > Gregorius Turonensis > I.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , Prologus. <<< >>> II.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., I.
1 In principio Dominus coelum terramque, in Christo suo, qui est omnium principium, id est in Filio suo formavit, qui post creata mundi elementa, glebam assumens fragilis limi, hominem ad suam imaginem similitudinemque plasmavit, et insufflavit in faciem eius spiraculum vitae, et factus est in animam viventem: cui dormienti ablata costa, mulier Eva creata est.2 Nec dubium enim est, quod hic primus homo Adam, antequam peccaret, typum Domini nostri Redemptoris praetulisset.3 Ipse enim in sopore passionis obdormiens, de latere suo dum aquam cruoremque produxit, virginem immaculatamque Ecclesiam sibi exhibuit, redemptam sanguine, latice emundatam, non habentem maculam aut rugam; id est lymphis ablutam propter maculam, in cruce extensam propter rugam.4 Hi ergo primi homines inter amoena paradisi beate viventes, anguis astu illecti, divina praecepta transiliunt.5 Eiectique ab angelica sede, mundi laboribus deputantur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.15
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik