monumenta.ch > Gregorius Turonensis > Praefatio.
>>> Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., INCIPIUNT CAPITULA LIBRI PRIMI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, Praefatio.
1 Decedente, atque immo potius pereunte ab urbibus Gallicanis liberalium cultura litterarum, cum nonnullae res gererentur vel recte, vel improbe, ac feritas gentium desaeviret, regum furor acueretur, Ecclesiae impugnarentur ab haereticis, a catholicis tegerentur, ferveret Christi fides in plurimis, refrigesceret in nonnullis, ipsae quoque ecclesiae vel ditarentur a devotis, vel nudarentur a perfidis: nec reperiri posset quisquam peritus in arte dialectica grammaticus, qui haec aut stylo prosaico, aut metrico depingeret versu.2 Ingemiscebant saepius plerique, dicentes: Vae diebus nostris, quia periit studium litterarum a nobis, nec reperitur in populis, qui gesta praesentia promulgare possit in paginis.3 Ista etenim atque his similia iugiter intuens dici, pro commemoratione praeteritorum, ut notitiam attingerent venientium, etsi inculto affatu, nequivi tamen obtegere vel certamina flagitiosorum, vel vitam recte viventium.4 Et praesertim his illicitus stimulis, quod a nostris fari plerumque miratus sum, quia philosophantem rhetorem intelligunt pauci, loquentem rusticum multi; libuit etiam animo, ut pro supputatione annorum ab ipso mundi principio libri primi poneretur initium: cuius capitula deorsum subieci.
Gregorius Turonensis HOME
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik