monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 47
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, XLVI [Al., XLV]. De duobus aliis contractis. <<<    

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, CAPUT XLVII [Al., XLVI]. De incendio ope eius exstincto.

1 Praesenti quoque tempore, apud Burdegalensem urbem domus una ignibus comprehensa vehementer coepit exuri.2 Cumque flammis hinc et inde spatiantibus aliae domus huic discrimini subiacerent, nec esset dubium easdem huius fomitis calore, depasci, congregatus in circuitu populus nomen beati Martini coepit attentius invocare, et ne vicinas domos virtus eius exuri permitteret, cum lacrymis deprecari: sicque ad elevatam vocem deflentium coepit crepitus flammae decidere.3 Atque illis clamantibus ad coelum, advenit subito, Antistite impartiente, praesidium; collisumque supplici oratione incendium, restinxit plebs per lacrymas quod nequiverat superare per undas.4 Eo tempore puer noster Laudovaldus cum graviter a dysenteria fatigaretur, ut de pulvere sepulcri accepit, protinus morbo caruit.5 Explicit liber quartus de virtutibus et miraculis sancti Martini confessoris.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.116 bnf2204.125