monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 45
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, XLIV [Al., XLIII]. De Principio amente. <<<     >>> XLVI [Al., XLV]. De duobus aliis contractis.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, CAPUT XLV [Al., XLIV]. De Leodulfo caeco sanato.

1 Et quia rusticitas hominum, dum parum praedicationem sacerdotalem sequitur, ipsa se praeparat ad Dei offensam, quod nuper gestum fuit edicam.2 Leodulfus quidam, Biturigae urbis homo, cum fenum secuisset, metuens ne adventu pluviae venientis infunderetur et laborem suum perderet, die Dominico mane iunctis bobus ad pratum direxit, ac super plaustrum fenum agglomerare coepit: statimque pes eius unus quasi ardens ei visus est, regressusque ad hospitium suum, quievit ab opere.3 Post missarum vero solemnia celebrata, iterum iunctis bobus opus coeptum pergit explere: completumque cum esset plaustrum feno, statim oculi eius quasi a quibusdam aculeis puncti, dolorem maximum intulerunt.4 Quibus conclusis nunquam deinceps eos aperire potuit.5 Sicque per annum integrum in caecitate permanens, ad festivitatem sancti Antistitis devotus advenit: cuius post diem tertiam, beneficio lucis quam perdiderat restauratus est.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.115 bnf2204.124

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik