monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 43
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, XLII [Al., XLI]. De alio contracto. <<<     >>> XLIV [Al., XLIII]. De Principio amente.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, CAPUT XLIII [Al., XLII]. De pueris febricitantibus sanatis.

1 Alius quoque puerulus Euthymi [Gat., Euchenii] presbyteri nostri, cum in valetudinem febris nimiae incidisset, ac exanimari ab eadem putaretur, de pulvere sancti sepulcri presbyter levans, ac fimbrias pallae superpositae disrumpens secum detulit, pulveremque puero hauriendum dedit, fimbrias vero collo eius alligavit.2 Mox febre restincta sanatus est.3 Non dispari modo et Ulfaricus presbyter alteri puero febricitanti studium adhibens subvenit, et ille protinus per virtutem Sancti febre carens convaluit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.115 bnf2204.124