monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 41
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, XL. De Maurano muto. <<<     >>> XLII [Al., XLI]. De alio contracto.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, CAPUT XLI [Al., XL]. De contracto et vinculatis liberatis.

1 Alia vero festivitate adveniente, quae in hieme celebratur, Maurellus quidam ex domo Ponticonensi ( Pontion ), servus Agini ducis, qui mense Martio per incursionem nescio quam unius poplitis perdiderat usum, et gressum figere non valens, adhibito sibi ad geniculum fuste, ut mos est claudorum, adfuit.2 Is cum per triduum orationem fudisset ad Dominum, quarta die quae est in crastinum de festivitate, genu directo sanus abscessit.3 Post paucos autem dies homines, qui carceris vinculis tenebantur, divinitus absoluti, Sancti basilicam sunt ingressi, et per iudicem immunes a damno laxati sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.115 bnf2204.124