monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 40
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, XXXIX. De carceratis laxatis. <<< >>> XLI [Al., XL]. De contracto et vinculatis liberatis.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, CAPUT XL. De Maurano muto.
1 Quidam in regione Cantabriae, Mauranus nomine, mane a lectulo consurgens, dum de domo egreditur, visum est ei quasi ab aliquo percussus fuerit in cervicem.2 Qui protinus ruens in terram, factus est tanquam mortuus, ac per triduum solo spiritu vivens, tanquam mortuus putabatur.3 Quarta autem die apertis oculis nihil poterat loqui.4 Ablata enim ei fuerat fandi facultas.5 Auditis autem beati Martini miraculis, unum triantem nautis porrexit, innuens cum supplicatione ut eum ad beati Antistitis templum deferrent.6 Quibus abeuntibus, ille ad domum suam reversus, vidit ante pedes suos aureum in similitudinem triantis.7 Quo assumpto, pensatoque, unius solidi appensus est pondere.8 Quod ille cernens, dixit intra se: Reddidit mihi virtus beati Martini meritum pro fenore quod eius templo direxi.9 Et accensus desiderio voluit in unam atque aliam navim conscendere, sed a parentibus est retentus.10 Reperta autem tertia navi, retineri penitus non potuit.11 Qua ascensa, cum impellente vento altum mare ingressi fuissent, os eius virtus sancti Antistitis reseravit.12 Qui extensis ad coelum manibus locutus est, dicens: Gratias tibi ago, omnipotens Deus, qui me hoc iter sulcare iussisti.13 Iam enim priusquam templum Sancti tui videam, eius refertus sum beneficiis.14 Quibus navigantibus Burdegalae urbi appulsi sunt: egressusque hinc de navi, ad basilicam sancti Dei accedens, ac votum suum exsolvens, quae scripsimus, ab ipsius ore relata cognovimus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.115 bnf2204.124