monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 37
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, XXXVI. De muliere obmutescente sanata. <<< >>> XXXVIII. De caecis, energumenis et paralyticis.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, CAPUT XXXVII. De frigoriticis sanatis.
1 Tempore autem quo post obitum gloriosissimi regis Guntchramni Childebertus rex Aurelianensium urbem adivit (An. 593), puerorum unus aulicorum graviter a typo tertiano, accedentibus discedentibusque febribus, tremore superveniente quatiebatur.2 Id cum nobis fuisset questus, de pulvere sancti sepulcri potum ei porreximus: quem hauriens, compresso tremore convaluit.3 In sequenti vero nocte cum dies ille, quo frangi consueverat, advenisset, vidit per visum advenientem personam teterrimam, dicentemque sibi: Ecce iam tempus tui tremoris advenit, quid dissimulas? Age quod consuevisti.4 Haec eo dicente, advenit vir quidam vultu splendidus, caesarie niveus, aspectu decorus, dicens ei: Ne tremueris, sed facito super frontem tuam signum venerandae crucis, statimque sanaberis.5 In hac visione expergefactus, munitusque hoc signaculo quo fuerat iussus, nunquam ulterius quae pati soleret passus est.6 Ab hoc typo reginae puella fatigata, potu huius sancti medicaminis sumpto, sanata est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.114 bnf2204.123
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik