monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 36
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, XXXV. De homine innocente per calumniam accusato, et liberato. <<< >>> XXXVII. De frigoriticis sanatis.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, CAPUT XXXVI. De muliere obmutescente sanata.
1 Coniux Serenati hominis nostri, cum de cultura, viro praemisso rediret, subito inter manus dilapsa comitantium terrae corruit, ligataque lingua, nullum verbum ex ore potens proferre, obmutuit.2 Interea accedentibus ariolis, ac dicentibus eam meridiani daemonii incursum pati, ligamina herbarum atque incantationum verba proferebant; sed nil medicaminis iuxta morem conferre poterant periturae.3 Cumque familia mixto ululatu perstreperet, filius eius ad neptem nostram Eusteniam anhelus accurrit, nuntians matrem suam extremae vitae terminum attigisse.4 Quae adveniens ad aegrotam, eamque visitans, amotisque ligaminibus quae stulti indiderant, oleum beati sepulcri ori eius infudit, ceraque sofivit.5 Mox sermone reddito, nequitiae dolo dirempto, aegra convaluit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.114 bnf2204.123