monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 35
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, XXXIV. De Leodulfo amente et debili. <<< >>> XXXVI. De muliere obmutescente sanata.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, CAPUT XXXV. De homine innocente per calumniam accusato, et liberato.
1 Nec illud praetermittendum puto, quod innocenter homo accusatus per calumnias malorum, adducebatur ad urbem vinctus loro, ut truderetur ergastulo.2 Cumque ante basilicam sancti Petri apostoli in publicum adductus aggerem devenisset, solutae sunt manus eius, dixitque custodibus: In hoc apparet me a culpa quam dicitis esse immunem, cum meae manus divinitus sunt solutae.3 Tunc illi indignantes arctius eum revinxerunt, et insuper adhuc alio loro ligamini adiecto, ut ita dicam, vincula ipsa vinxerunt.4 Contigit autem eo tempore, ut nos de basilica sancti Martini per plateam veniremus.5 Hi autem cum nobis in obviam venientes appropinquarent, ut primum basilicam Sancti homo vinctus aspexit, statim solutae sunt manus eius: exsiliensque de caballo in quo sedebat, pedes nostros arripuit, exponens se iniuste damnari.6 Sicque nobis cum iudice colloquentibus, absque fatigatione discessit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.114 bnf2204.123