monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, XXX. De virtutibus Locodiacensis monasterii. <<< >>> XXXII. De incendio urbis Pictavae.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, CAPUT XXXI. De fonte quem oratione Sanctus ut oriretur obtinuit.
1 Exinde egressi, Santonicum territorium ingressi sumus.2 Cumque in quodam convivio de beati Martini virtutibus fabularemur, haec mihi unus ex civibus, affirmantibus aliis vera esse, fideliter retulit.3 Naiogialo villa est in hoc territorio sita, ad quam cum sanctus Martinus adhuc superstes in corpore adiret, obvium habuit virum exhibentem aquam cum vasculo.4 Erat enim puteus ille, de quo hanc exhibebat, situs in valle quasi mille passus a villa, et ex eo incolae haustam deferebant aquam.5 Tunc ait Vir Dei homini aquam ferenti: Quaeso, dilectissime, contine manum tuam, et huic asello cui sedeo, paululum aquae ad bibendum indulge.6 Qui ait: Si necessarium ducis animal tuum adaquare, accede ad puteum, et hauriens dabis ei.7 Nam ego quod cum labore detuli non praebebo; et haec dicens praeteriit.8 Quo discedente venit protinus mulier, et ipsa deferens aquam in urnam [Mss., in ulna]; dixitque ei similiter Vir Dei.9 Quae illico ei, ac si Rebecca quondam audiens nuntium Dei (Gen. XXIV): Et tibi praebeo, ait, et asino tuo potum; nec mihi labor est ut iterum hauriam.10 Tantum voluntas tua fiat, qui iter pergens necessitatem pateris.11 Et deposito de ulnis vasculo dedit asino illius bibere.12 Quo facto, iterum hausta aqua, impletoque vasculo revertebatur ad villam.13 Quam prosequens Sanctus ait: Reddam tibi pro mercede beneficium, quia adaquasti asinum meum.14 Et positis genibus in terra oravit ad Dominum, ut in loco illo fontis ostenderet venam.15 Ac statim consummata oratione, disrupta terra fontem immensum populis admirantibus patefecit.16 Qui usque hodie beneficium praebet hominibus commanentibus in agro illo.17 In illius enim fontis ore est lapis in testimonium, qui vestigium retinet aselli huius super quem sanctus sedit Antistes.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.113 bnf2204.122
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik