monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 30
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, XXIX. De eo quod Agnes Pictaviensis abbatissa de nauta quodam retulit. <<< >>> XXXI. De fonte quem oratione Sanctus ut oriretur obtinuit.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, CAPUT XXX. De virtutibus Locodiacensis monasterii.
1 Tempore post habito, cum usque Pictavam accessissemus urbem, libuit gratia tantum orationis monasterium Locociagense adire, quo congregatam monachorum catervam locaverat Vir beatus.2 Ibi enim mortuum primum suscitasse legitur, et ex illo ad episcopatum ductus scribitur.3 Ergo desideratum ego expetens locum, prosternor ad cancellos anguli, in quo dicitur defuncti spiritum reduxisse.4 Post effusas vero cum oratione lacrymas, ac celebratas solemniter missas, percunctor abbatem, si aliquod ibi Dominus miraculum ostendisset.5 Asseruitque ille coram qui aderant fratribus, plerumque ibi illuminari caecos, ac debiles redintegrari.6 Quid tamen nuper sit gestum, inquit, tibi, domne, quia sollicite inquiris, evolvam.7 Mulier quaedam vicina loci huius, paralysis humore perculsa, officium membrorum omnium usquequaque perdiderat.8 Quae carrucae imposita, a bobus trahentibus ferebatur, circuiens domos divitum, ut inopiae suae expleret necessitatem.9 Ergo dum delata ad hunc locum pavimento prosternitur, lento conamine accedens, velum quod sanctum tegebat cancellum devote osculatur, dicens: Hic te, beate Confessor, adesse credo, hic te mortuum suscitasse testificor.10 Confido enim quod si volueris, poteris me salvare, ac sanitati restituere, sicut quondam, disruptis inferni faucibus, defuncti animam reduxisti.11 Haec effata, genas lacrymis rigabat ubertim: ac statim, impleta oratione, quidquid aridum, quidquid contractum, quidquid dissolutum fuit, redintegratum est mulieri in corpore a beati Antistitis virtute.12 Simili sorte et alius paralyticus ad hoc accedens monasterium, ut velum ipsius cancelli attigit, amota omni debilitate, sanus abscessit.13 Distat autem ab urbe Pictava quasi stadiis quadraginta.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.113 bnf2204.122