monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 29
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, XXVIII. De Claudii regalis cancellarii febre. <<< >>> XXX. De virtutibus Locodiacensis monasterii.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, CAPUT XXIX. De eo quod Agnes Pictaviensis abbatissa de nauta quodam retulit.
1 Venerabilis vero Agnes, Pictavarum sanctimonialium abbatissa, relatam sibi ab ipso cui contigit, Treverico scilicet negotiatore, rem miraculi provenisse, sic retulit: Dum, inquit, Mettis accessissem, interrogavit me quidam negotiator unde venirem.2 Dixi: De Pictavis.3 Dixit mihi si aliquando ad basilicam beati Martini Turonis occurrissem.4 Dixi quod quomodo in Austria ambularem, sic ibi me praesentassem.5 Dixit mihi quale beneficium domni Martini senserat.6 Dum enim Mettis salem negotiasset, et ad pontem Mettis applicuisset, dixit: Domne Martine, me et puericellos quos habeo, et naviculam meam tibi commendo.7 Inter haec recubantes in navi, omnes obdormivimus.8 Mane excitans me cum puericellis, quos mecum habebam, invenimus nos ante portam Trevericam, nescientes quomodo venissemus, qui nos adhuc Mettis credebamus consistere; qua ratione aut navigatum est, aut volatum; sola commendatione beati Martini, nec fluvium sensissemus, et Mosellae tunc saevientis [Al., tumescentis] undas naufragas evitassemus: et, quod satis est mirabile, quomodo inter saxa nocturno tempore praeteriissemus incolumes, non nauta vigilante, non vento flante, non remo ducente.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.112 bnf2204.122
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik