monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 28
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, XXVII. De servo Nonnichii episcopi a debilitate sanato. <<<     >>> XXIX. De eo quod Agnes Pictaviensis abbatissa de nauta quodam retulit.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, CAPUT XXVIII. De Claudii regalis cancellarii febre.

1 Nobis quoque cum rege morantibus, Claudius quidam ex cancellariis regalibus a febre corripitur.2 Cumque cibum potumque nimia oppressus febre exhorruisset, nobis quae patiebatur questus est, dilutumque pulverem, quem de Sancti ac Beati sepulcro pro salvatione levavimus, ut hausit, mox, compressa febre, sanatus est.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.112 bnf2204.122