monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 26
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, XXV De puella a febre sanata. <<< >>> XXVII. De servo Nonnichii episcopi a debilitate sanato.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, CAPUT XXVI. De carcerariis absolutis.
1 Fuerat nobis causa quaedam Childeberti regis adire praesentiam.2 Pergentibus quoque nobis, iter per pagum Rhemensem aggressi sumus, reperimusque hominem quemdam, qui nobis relatu suo patefactum carcerem huius urbis, in quo inter reliquos vinctos huius famulus tenebatur, Martini virtute fuisse dicebat; vinctosque ab ergastulo absolutos, liberosque abscessisse narravit.3 Erat enim huiusmodi carcer ita tectus, ut super struem tignorum axes validi superpositi pulpitarentur, ac desuper, qui eosdem opprimerent, insignes fuerant lapides collocati.4 Nihilominus et ostium carceris sera ferro munita, obducto clave pessulo obserabatur: sed virtus Antistitis, ut ipse relator asseruit, lapides dimovit, disiecit pulpita, catenas confregit, et trabem quae vinctorum coarctabat pedes, aperuit, ac nec reserato ostio homines per aera sublevatos, foris tecto patente produxit, dicens: Ego sum Martinus miles Christi, absolutor vester.5 Abscedite cum pace, et abite securi.6 Sed cum nos ad regem accedentes, virtutis huius diffamaremus miraculum, affirmavit rex quosdam ex his qui absoluti fuerant ad se venisse, atque compositionem fisco debitam, quam illi fredum vocant, a se fuisse reis indultam.7 Hoc autem factum est ante quatuor festivitatis dies (An. 591), in memorati regis anno 16.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.112 bnf2204.121