monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 21
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, XX. Item de alio caeco. <<< >>> XXII. De contracto directo.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, CAPUT XXI. De eulogiis quas Motharius civis Turonicus sustulit.
1 Quidam de civibus Turonicis, dum ad regis properaret occursum, vas cum vino, unumque panem ad sepulcrum una mansurum nocte deposuit, ut scilicet in itinere positus hoc haberet salutis praesidium.2 Quibus exinde assumptis, iter carpere coepit.3 Factum est autem ut metatum requirens, hominis cuiusdam ingrederetur hospitium, depositisque sarcinis, mulier quae habebat spiritum immundum, beati Martini adventum vocibus immensis annuntiare coepit, et dicere: Quid nos persequeris, Sancte? quid nos crucias, serve Dei? Tunc hospes ille qui venerat, accepto calice, paululumque vini de illo vase auferens, frustum benedicti panis effractum posuit in eo.4 Quod ubi mulier illa quae debacchabatur accepit, mox, cum sanguine eiecto daemonio, salvata est.5 Alia in eodem loco mulier quae diu a frigore [Al., a frigoribus] febrium aegrotabat, accepto ab hac benedictione modico, mox ut sumpsit, sanata est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.111 bnf2204.121
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik