1 Huius etenim urbis territorii puella, Viliogundis vocabulo, simili conditione caecatur.2 Dum enim cum reliquis puellulis per stratas villae ludum exercendo discurreret, venti violentia pulvis elevatus opplevit oculos eius.3 Quae statim doloribus vexata, petiit parentes suos, ut eam ad basilicam sancti Martini deducerent.4 Quo facto, protinus ut orationem pro ea fuderunt, illuminata est.5 Nobis quoque egredientibus de sanctis missarum solemniis occurrerunt simul praefatus puer atque puella, dicentes se ipsa hora lumen virtute beati Antistitis recepisse.6 Quod nobis magnum praestitit gaudium credentibus, quod nos virtus beati Confessoris visitare dignata sit.