monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 16
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, XV. De homine qui ceram transmisit. <<<     >>> XVII. De puero caeco.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, CAPUT XVI. De absolutione vincti.

1 Homo quidam urbis Turonicae iudici culpabilis exstitit, quem in vincula compactum custodiri praecepit. 2 Advenientibus autem diebus sanctis dominicae resurrectionis, iussit eum iudex in ulterius Ligeris fluvii littus in alia retrudi custodia.3 Ducebatur ergo non solum catenis colla revinctus, verum etiam post tergum manibus colligatis: cumque ad ripam nominati amnis advenissent, et navigium quo transire deberent praestolarentur, atque ille sancti Martini auxilium incessabiliter flagitaret, visum est repente custodibus, quasi ab aliquo capite verberati fuissent.4 Protinusque in terram ruunt, ac catenae quae vinctum tenebant hominem confractae sunt, laxatae vero corrigiae de manibus solvuntur.5 Ipse autem liberum se sentiens, decumbentibus adhuc solo hominibus, secessit ab eis, et sanctae ecclesiae limen ingressus est, sicque a iudice relaxatur.6 Ferebant enim nonnulli his diebus et apud Pictavensem urbem vinctos ab ergastulo carcerali fuisse resolutos.7 Quod ambigi non potest, quia unius Confessoris virtus utramque urbem sacris potuit illustrare miraculis.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.111 bnf2204.120