monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 15
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, XIV. De Baudegisilo debili. <<<     >>> XVI. De absolutione vincti.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, CAPUT XV. De homine qui ceram transmisit.

1 In Ausiensi quoque territorio erat homo, Coelestis nomine, cui multa erant apum alvearia: ex quibus cum examen egressum alta conscendens longe competetet, et ille sequens, nullum prorsus suscipiendi obtineret effectum, prostratus solo sancti Martini invocat nomen, dicens: Si virtus tua, beatissime Confessor, hoc examen retinere voluerit, eumque ditioni meae reddiderit, quae in posterum ex eo procreata fuerint, mel usibus meis sumam, ceram vero ad luminaria basilicae tuae cum omni soliditate dirigam.2 Haec effatus, cum adhuc terrae decumberet, statim examen apum super unam arbusculam, quae viro erat proxima, decidit et insedit, collectumque et in alveare reconditum domi detulit: de quo infra duos aut tres annos multa congregavit.3 Ex quibus cum iam amplius quam ducentas cerae libras aggregatas haberet, rumor hostilitatis obortus est.4 At ille ne votum suum perire cerneret, ceram fossa humo operuit.5 Pace quoque reddita, diaconum nostrum, ut eam peteret, accersivit.6 Erat tunc cum eo puer, qui renum gravissimum perferebat dolorem.7 Qui accedens ad virum, et cognoscens ab ore eius quae gesta fuerant, ceram quae in terra latebat detegi iubet.8 Puer vero qui dolorem, quem diximus, patiebatur, accepto sarculo ut terram foderet, ait: Si tu propitius es, sancte Martine, ad hoc munus hominis huius aspiciendum, contingat virtus tua renes meos, et sit mihi salus cum hanc detexero ceram.9 Cumque percussisset sarculo terram, sonuit ossiculum renum eius, et statim omnis dolor ablatus est; sicque incolumis cum hac cera beatae basilicae praesentatus est.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.110 bnf2204.119

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik