monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 12
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, XI. De Bliderico, cui filii non erant dati. <<< >>> XIII. De manu arida restituta.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, CAPUT XII. De caeca apud Turnacensem villam.
1 Apud Turnacensem vero Cenomanici territorii villam, quae nunc in ipsius sanctae basilicae ditionibus retinetur, mulier quaedam diuturna caecitate detenta, et senio praegravata, ad oratorium villae ipsius residens, dum stipem quaereret, ac assidue sancti Martini nomen invocaret, quadam nocte Dominica coeperunt oculi eius a dolore compungi.2 Tunc illa prestrata coram sancto altari, erumpente sanguine, lumen recepit.3 Verumtamen reliquiae in ipso loco beatissimorum apostolorum, id est Petri et Pauli, habentur: sed haec asserebat virtute sancti Antistitis se fuisse sanatam.4 Verumtamen fides nostra retinet in multorum sanctorum virtutibus unum Dominum operari; et nec illos disiunctos virtutibus, quos coelo pares, miraculis Dominus aequales reddit in terris.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.110 bnf2204.119