monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, X. De patenis quas Sanctus exhibuit. <<< >>> XII. De caeca apud Turnacensem villam.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, CAPUT XI. De Bliderico, cui filii non erant dati.
1 Sed quid mirum, si sensum adversitate turbatum reddat hominibus, qui saepius sterilitatem in fecunditatem convertit? Blidericus quidam, Carnoteni territorii civis, accepta uxore, ut dono Dei procreationis suae prole ditaretur orabat; sed nihil ex ea germinis merebatur accipere.2 Tricesimus etenim annus curriculum expedierat, uxore sterili permanente, cum vir saluberrime pro animae commodo tractans, ait uxori: Ecce saeculum quo utimur praeteriens est, et nulla inter nos soboles gignitur, quae, nobis deficientibus, congestum laboris nostri debeat possidere.3 Accedam, inquit, ad basilicam sancti Martini, et eam faciam haeredem mihi, ut, liberis abnegatis, vel cum eodem quae habere potero possideam in futuro.4 Consensit mulier sapiens viri prudentis consilio.5 Nec mora, proceditur ad basilicam Sancti, fusaque oratione invitat abbatem domi secum accedere.6 Quo accedente, tradidit ei omnem possessionem suam, dicens: Sint haec omnia penes sancti Martini ditionem quae habere videor, et hoc tantum exinde utar, ut de his dum vixero alar.7 Consignatisque rebus coegit abbatem manere ibi.8 Mirum dictu! post triginta, ut diximus, annorum curricula, in ipsa qua res suas basilicae tradidit nocte cognovit uxorem suam, quae concipiens peperit filium.9 Sed et deinceps alios habuit.10 Quod non ambigitur hoc virtute Sancti praestitum huic viro fuisse.11 Verumtamen non refragavit acceptis filiis promissionem homo ille, sed eis alia loca tribuens, quae primum Sancto largitus fuerat confirmavit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.110 bnf2204.119