monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 10
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, IX. De duobus dysentericis. <<< >>> XI. De Bliderico, cui filii non erant dati.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, CAPUT X. De patenis quas Sanctus exhibuit.
1 Est apud nos patena colore sapphirino, quam dicitur Sanctus de Maximi imperatoris thesauro detulisse, de qua super frigoriticos virtus saepe procedit.2 Nam in accessu febrium quis positus, qui cum tremore fieri solet, si advenerit, et de ea aquam hauserit, mox sanatur.3 Est et apud Condatensem vicum, alia quoque patena a Sancto exhibita metallocrystallina, simile infirmis beneficium praebens, si fideliter expetatur.4 Bodillo unus de notariis nostris, cum stomachi lassitudine animo turbatus erat, ita ut nec scribere iuxta consuetudinem valeret nec excipere, et quae ei dictabantur vix poterat recensere, tunc cum saepius verbis increparetur, super hanc beati Viri patenam, quam nobiscum esse diximus, aquam fudit, ipsamque ore transponit.5 Mox sensui suo redditus, opus officii sagacius quam consueverat, expediebat.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.109 bnf2204.119
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik