monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 7
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, VI. De multis infirmitatibus sanatis. <<< >>> VIII. De basilica Sancti apud urbem Santonicam.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 4, CAPUT VII. De uva apud Galliciam.
1 Et quia Florentiani maioris memoriam fecimus, quid ab eo didicerim nefas puto taceri.2 Tempore quodam causa legationis Galliciam adiit, atque ad Mironis regis praesentiam accedens, negotia patefecit iniuncta.3 Erat enim eo tempore Miro rex in civitate illa, in qua decessor eius basilicam sancti Martini aedificaverat, sicut in libro primo huius operis exposuimus.4 Ante huius aedis porticum, vitium camera extensa per traduces, dependentibus uvis, quasi picta vernabat.5 Sub hac enim erat semita, quae ad sacrae aedis valvas peditem deducebat.6 Cumque rex sub hac praeteriens orationis gratia hoc templum adiret, dixit suis: Cavete ne contingatis unum ex his botrionibus, ne forsitan offensam sancti Antistitis incurratis.7 Omnia enim quae in hoc habentur atrio ipsi sacrata sunt.8 Hoc audiens unus puerorum, ait intra se: Utrum sint haec huic Sancto sacrata an non, ignoro.9 Unum scio quod, deliberatio animi mei est ab his vesci.10 Et statim, iniecta manu, caudam botrionis coepit incidere, protinusque dextera eius adhaerens camerae, arente lacerto, diriguit.11 Erat enim mimus regis, qui ei per verba iocularia laetitiam erat solitus excitare.12 Sed non eum adiuvit cachinnus aliquis, neque praetigium artis suae; sed cogente dolore, voces dare coepit ac dicere: Succurrite viri misero, subvenite oppresso, ferte levamen appenso, et sancti antistitis Martini virtutem pro me deprecamini, qui tali exitu crucior, tali plaga affligor, tali incisione disiungor.13 Egressus quoque rex, cum rem quae acta fuerat didicisset, tanto furore contra puerum est accensus, ut eius manus vellet abscidere, si a suis prohibitus non fuisset.14 Dicentibus tamen praeterea famulis: Noli, o rex, iudicio Dei tuam adiungere ultionem, ne forte iniuriam quam minaris puero, in te retorqueas.15 Tunc ille compunctus corde, ingressus basilicam, prostratus coram sancto altari, cum lacrymis preces fudit ad Dominum: nec ante a pavimento surrexit, quam flumen oculorum huius paginam delicti deleret.16 Quo a vinculo quo nexus fuerat absoluto, ac in basilicam ingresso, rex elevatur a solo, et sic recipiens incolumem famulum palatium repetivit.17 Testabatur autem maior praefatus haec se ab ipsius regis relatione, sicut actum narravimus, cognovisse.18 Sic enim gloriosus Pontifex suam illustrat urbem miraculis, ut deesse non sentiatur alienis.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.109 bnf2204.118